- CLAUDIA Lex
- CLAUDIA Lexlata a C. Claudio Consule cum Tit. Sempronio, an. Urb. Cond. 576. voluit: Ut qui ex sociis ac Latini nominis ipsi, maioresve eorum, M. Claudiô, T. Quinctiô Censoribus, postque ca apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Kal. Novembris redirent, Vide Liv. l. 41. c. 9. Alia lata â M. Claudio Consule cum Serg. Sulpitio Rufo an. Urb. Cond. 702. Ne in Magistratuum Comitiis absentium ratio haberetur, Sueton. in Caes. c. 28. Alia, cuius auctor Q. Claudius, Tribun. Pleb. P. Corn. Scipione, T. Semproniô Longô Consulib. an. Urb. Cond. 533. Ne quis Senator, quique Senatoris pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam 300. amphorarum esset, haberet, Liv. l. 21. c. ult. Hanc Legem Caesar Dictator postea in Iuliam de repetundis transtulit. Alia a M. Claudio Marcello Consule cum Serg. Sulpitio Rufo an Urb. Cond. 702. lata voluit, Ut colonis, quos rogatione Vatiniâ Novicomum Caesar duxisset, civitas adimeratur: quod per ambitionem et ultra praescriptum esset, Sueton. in Caes. c. 28. Alia a C. Claudio Imperatore sancita est, Ut ne agnati mulierum tutelam legitimam recipere cogerentur, Ulpianus, tit. 2. Instit. et Imperator, l. 3. Cod. de legitinus tutoribus. Alia eôdem auctore, ab Atheniensibus desumpta, Creditoribus ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum foenori darent, interdixit, Tacit. l. 11. Annal. c. 13. Alia tandem fuit de Scribarum negotiationibus, quam Claudiae de Senatorum quaestu partem fuisse, scribit Hottomannus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 1. 2. 3. passim
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.